monumenta.ch > Plinius > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 37
{XI} in Syria quoque feminas verticillos inde facere et vocare harpaga, quia folia paleasque et vestium fimbrias rapiat. Theochrestus oceano id exaestuante ad Pyrenaei promunturia adpelli, quod et Xenocrates credidit, qui de his nuperrime scripsit vivitque adhuc. Asarubas tradit iuxta Atlanticum mare esse lacum Cephisida, quem Mauri vocent Electrum. hunc sole excalfactum e limo reddere electrum fluitans.